SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 42 | Next

Campion, Edmund, 1540-1581

"Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities"


7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae,
eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua
Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo
loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione
cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos
optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab
omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare
posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum
complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad
plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt,
damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui
oppressos, maiore aequitate prosequendos.
8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari
S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter
agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii
nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide
delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius
cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides
catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta
sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim
aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum
animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et
exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum
architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum
avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute
alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia
mente auscultetis.


Pages:
30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54