Adversarii
publicatam schedulam atrociter acceperunt quum caetera, tum illud
invidiosissime criminantes, quod unus omnibus in hoc religionis
negotio certamen obtulissem; quamquam solus non eram futurus, si
fide publica disputassem. Responderunt postulatis meis Hammerus
et Charcus. Quid tandem? Otiose omnia. Nullum enim responsum,
praeter unum, honeste dabunt, quod numquam dabunt: "Conditiones
amplectimur, Regina spondet, advola." Interea clamant isti:
"Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tuam, proditorem,
sine dubio proditorem." Ridicule. Operam et oleum et famam
homines non insipientissimi cur profundunt?
Verum his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit,
in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit),
praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum
oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et
de provincia, quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat,
(quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antistites),
rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi
tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem. Vos
etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in
hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra
salus exigunt.
Pages:
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57