SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 49 | Next

Campion, Edmund, 1540-1581

"Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities"

His quoque
libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi
Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam
pridem damnaverant atque deriserant.
Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum
pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque
privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum
Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem
Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici
cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus
est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit.
Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim
disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui
iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio
instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat,
cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere.
Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros
Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula
et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque
Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum
ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non
prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum
et horridum conspuatur?
Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii
certe licet in ore suorum asseclarum volitent, sacerdotia
nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos,
equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi,
prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti
arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad
stomachum non fecissent, obliterant.


Pages:
37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61