Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant
Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota
connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum,
carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil
aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.
Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid
agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri
suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda
canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat
arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum,
inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei
verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes,
obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio
steteris, nullum iudicium fore.
Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de
infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de
necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum
meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate
Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de
caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim
in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque
discussimus; eluserunt.
Pages:
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66