"
His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89]
descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo
minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus
erat.--Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil
profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna,
atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne
quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse,
idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii
plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora,
tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et
regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque
scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae
mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit,
nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus
mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem
gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam,
pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus,
quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum
accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam
ineptam atque stolidam.
Pages:
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90