SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 81 | Next

Campion, Edmund, 1540-1581

"Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities"

"
DE IVISTITIA.--Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim
ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae
animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti,
quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac
si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age,
somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia,
qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure
pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus
ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut
hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur."
Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam
volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere."
DE SACRAMENTIS.--Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo,
non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis
venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio
"nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non
derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis
est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei,
quam Ioannis facere caeremoniam.


Pages:
69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93