Audite
patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: "Si
nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res
uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus.
Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam
Paulus dissuaserunt hominibus christianis." Sed haec fortasse
propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106]
sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni?
"Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae.
Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo
propitio, leviuscula[108]--Nemo malum suapte voluntate
cogitat[109]--Decalogus nihil ad christianos[110]--Opera nostra
Deus nequaquam curat--Soli recte participant coena Dominica, qui
tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant
conscientias.--Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te
vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.--Legere
preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum--Christiani
liberi sunt a statutis hominum." Satis superque lacunam istam
commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me,
qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti
memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt
esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla
re praeter unam, discriminantur.
Pages:
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95