Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in
selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc
scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi
gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa,
tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.
NONA RATIO
SOPHISMATA
Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet
saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa
peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque
consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.
Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno
contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in
castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior,
offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem
feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi
sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur,
nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem
refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime
gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos
Deos.
Pages:
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96