DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara.
Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam
adversati? Nostram.--Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime
persequuti? Nostram.--Qui? Turcae. Quae templa demoliti?
Nostra.--Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles?
Nostrae.--Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum
portis[132] se opposuit?
IVDAEI.--Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent
Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca
sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae
praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut
exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos
Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc,
maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et
lutheranis nullum ictum acceperunt.
ETHNICI.--In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio,
trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima
Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis
nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium
torruit in craticula:[135]
Hunc esse vestris Orgiis
Moremque et artem, proditum est;
Hanc disciplinam foederis,
Libent ut auro antistites.
Pages:
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102