Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem,
ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum
perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non
diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi
Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet,
cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam
immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti
Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui
credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.
CONCLVSIO
Habetis a me, florentes Academici, hoc munusculum, contextum
operis in itinere subcisivis. Animus fuit et purgare me vobis de
arrogantia, et satisfacere de fiducia, et interim dum ab
adversariis una mecum in scholas invitemini, quaedam apponere
degustanda. Si aequam, si tutum, si honestum ducitis, haberi
Lutherum, aut Calvinum, canonem Scripturae, mentem sancti
Spiritus, normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumque paedagogum,
omnium denique testium et saeculorum Deum, nihil est quod
sperem, vobis lectoribus vel auditoribus. Sin estis ii, quos
apud animum formavi meum, philosophi occulati, amatores veri,
simplicitatis, modestiae; hostes temeritatis, nugarum,
sophismatum; facile diem in aprico videbitis, qui dieculam
angusta rima dispicitis.
Pages:
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109