SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 98 | Next

Campion, Edmund, 1540-1581

"Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities"

Dicam libere, quod meus in vos amor, et
vestrum periculum et rei magnitudo postulat. Non hoc nescit
diabolus, vos istam lucem, si quando coeperitis oculos attolere,
conspecturos. Cuius enim stuporis fuerit, antiquitati
christianae Hammeros et Charcos anteponere? Sed sunt quaedam
illecebrae lutheranae, quibus suum ille regnum amplificat,
quibus ille tendiculis hamatus multos iani vestri ordinis
inescavit. Quaenam? Aurum, gloria, deliciae, veneres.
Contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia,
canorus aer, propina vermium, bella sterquilinia? Spernite.
Christus dives est, qui vos alet; Rex est, qui ornabit; lautus
est, qui satiabit, speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos
largietur. Huic vos adscribite militanti, ut cum eo triumphos,
vere doctissimi vereque clarissimi, reportetis. Valete.
Cosmopoli 1581.
[Footnote 1: A Beato Edmundo anglice scripta, ab alio
latine reddita.]
[Footnote 2: Est hic locus supplicii anglice _Tyburn_.]
[Footnote 3: Aug. l. 28 contra Faust. c. 2 et de utilit. cred. c. 3.]
[Footnote 4: Iren. l. 1, c. 26.]
[Footnote 5: Lut. in novo test. german.; Praef. in ep. Iac.;
vide etiam l. de capt.


Pages:
86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110